3NBegQZ2nQzhyAw5acz2w3dQtSr97S113xv · data · art_desc_28TuN3iyR2wPTZPLV9FgwUCRaUkQJc6mZ5YRBJiGCiwe_3MzPxUC2xVrdq7ZTsVJaeg8thqDkNZoUShZ
{
"art_desc_28TuN3iyR2wPTZPLV9FgwUCRaUkQJc6mZ5YRBJiGCiwe_3MzPxUC2xVrdq7ZTsVJaeg8thqDkNZoUShZ": "Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem. "
}
Changelog:
{
"2020.09.20 16:19": "Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis; ne ulterius pueri, (meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia), mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad vindemiales ferias; et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem, et redemptus a te iam non redirem venalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris quam effunderetur, quamquam tu nobis in convalle plorantionis ascendentibus, et cantantibus canticum graduum, dederas sagittas acutas, et carbones vastatores, adversus linguam subdolam velut consulendo contradicentem, et sicut cibum assolet, amando consumentem. "
}